audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte
Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes
quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus
iuravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient
super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in
ollis ferventibus
et per aperturas exibitis altera contra alteram et
proiciemini in Armon dicit Dominus
venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate
praevaricationem et offerte mane victimas vestras tribus diebus
decimas vestras
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias
oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israhel dicit
Dominus Deus
unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus
vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non
estis reversi ad me dicit Dominus
ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses
superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et
super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars
super quam non plui aruit
et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam ut
biberent aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me dicit
Dominus
percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem
hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et
ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus
misi in vos mortem in via Aegypti percussi in gladio
iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et
ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras
et non redistis ad me dicit Dominus
subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et
facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad
me dicit Dominus
quapropter haec faciam tibi Israhel postquam autem haec
fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel
quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians
homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens
super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius